Haller's Concordance: PROPRIIS
- omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis Gen. 49:28
- filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris Num. 7:9
- omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua 1 Par. 9:22
- inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus Pr. 6:2
- admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis Sir. 11:36
- misso autem in Aegypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Ioppen et inde Hierosolymam 2 Ma. 4:21
- bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant 2 Ma. 11:26
- vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius Jn. 8:44
- sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris 1 Pet. 3:5
- et denuntietur ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex his quae scripta sunt aut spreverint, accipiatur lignum de suis propriis et super hoc suspendantur, et bona ipsorum regi adscribantur. 3 Esd. 6:32
- iusti enim, quibus sunt operae multae repositae apud te, ex propriis operibus recipient mercedem. 4 Esd. 8:33