Haller's Concordance: APTA
- si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias civitatem quae contra te dimicat Dt. 20:20
- revertimini filiae mi abite iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere et parere filios Ruth 1:12
- omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia 1 Par. 7:40
- Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit. Esther 14:2
- et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Iudaeos et quaecumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis 1 Ma. 14:34
- sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis 2 Ma. 2:30