Haller's Concordance: PROTINUS
- qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob Gen. 25:25
- protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei Gen. 41:14
- protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram Num. 22:31
- et reddens odientibus se statim ita ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur Dt. 7:10
- protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas 1 Par. 21:28
- et protinus relictis retibus secuti sunt eum Mk. 1:18
- et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne Mk. 1:29
- cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae Mk. 6:25
- et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae Acts 3:7
- protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum Acts 22:29
- spero autem protinus te videre et os ad os loquemur pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen 3 Jn. 1:14