Haller's Concordance: PROUT
- Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis Tob. 1:19
- Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptae sunt epistolae, ut Mardochaeus voluerat, ad Iudaeos, et ad principes, procuratoresque et iudices, qui centum vigintiseptem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant: provinciae atque provinciae, populo et populo iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis, prout legere poterant, et audire. Esther 8:9
- auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde pleno 1 Ma. 8:25
- similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit 1 Ma. 8:27
- contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Iovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Iovis Hospitalis 2 Ma. 6:2
- considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in caelum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam 2 Ma. 15:21
- et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire Mk. 4:33
- et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter Lk. 6:31
- et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis Acts 2:4
- possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat Acts 2:45
- et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat Acts 4:35
- discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus Acts 11:29
- scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes 1 Cor. 12:2
- haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult 1 Cor. 12:11
- omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum 2 Cor. 5:10
- unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus 2 Cor. 9:7
- prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi Eph. 3:4
- pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui Eph. 6:20
- et assaverunt phase igne prout oportebat, et hostias coxerunt in aeniolis et ollis cum beneolentia, 3 Esd. 1:12
- similiter autem et frumentum et sal et vinum et oleum instanter per singulos annos, prout sacerdotes qui sunt in Hierusalem dictaverunt consumi cotidie sine ulla dilatione, 3 Esd. 6:30