dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita Gen. 1:9
dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli Gen. 1:20
creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum Gen. 1:21
eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram Gen. 7:6
cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram Gen. 7:10
factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra Gen. 7:17
et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo Gen. 7:19
obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus Gen. 7:24
recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquaeGen. 8:1
reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies Gen. 8:3
at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium Gen. 8:5
qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram Gen. 8:7
emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae Gen. 8:8
quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam Gen. 8:9
at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram Gen. 8:11
igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae Gen. 8:13
et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem Gen. 9:15
cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur Gen. 16:7
sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore Gen. 18:4
surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee Gen. 21:14
aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere Gen. 21:19
et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius Gen. 21:25
cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit Gen. 24:11
ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam Gen. 24:13
occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua Gen. 24:17
cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquaeGen. 24:30
ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua Gen. 24:43
pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis Ex. 7:18
et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum Ex. 14:26
cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus Ex. 14:27
reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis Ex. 14:28
filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris Ex. 14:29
et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari Ex. 15:8
sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti Ex. 17:3
adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi Num. 5:19
ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen Num. 5:22
quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo Num. 5:27
cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta Num. 20:11
locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo Num. 21:5
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin Num. 27:14
et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissima Dt. 8:15
omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem Dt. 11:4
terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae Dt. 11:10
tu autem praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis et dic eis cum ingressi fueritis partem aquae Iordanis state in ea Josu. 3:8
et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis aquae quae inferiores sunt decurrent atque deficient quae autem desuper veniunt in una mole consistent Josu. 3:13
ingressisque eis Iordanem et pedibus eorum tinctis in parte aquae cum Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleret Josu. 3:15
steterunt aquae descendentes in uno loco et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan quae autem inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent Josu. 3:16
respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternum Josu. 4:7
cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant Josu. 4:18
percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est Josu. 7:5
pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum Josu. 15:9
aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen Josu. 19:46
dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquae quia valde sitio quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum Judg. 4:19
aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressae sunt ex eo aquae quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla usque in praesentem diem Judg. 15:19
propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus 1 Ki. 26:11
tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos 1 Ki. 26:12
non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius 1 Ki. 26:16
venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim 2 Ki. 5:20
omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est 2 Ki. 14:14
desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam 2 Ki. 23:15
surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquae in vase ut bibam 3 Ki. 17:10
et currebant aquae circa altare et fossa aquaeductus repleta est 3 Ki. 18:35
respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae comedit ergo et bibit et rursum obdormivit 3 Ki. 19:6
dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis huius optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquae pessimae sunt et terra sterilis 4 Ki. 2:19
sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Helisei quod locutus est 4 Ki. 2:22
factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et ecce aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis 4 Ki. 3:20
cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim 1 Par. 14:11
et dicetis haec dicit rex mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum donec revertar in pace 2 Par. 18:26
fugientibus his Deus caeli mare aperuit ita ut hinc inde aquae quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent Jud. 5:12
tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos Jud. 9:8
insuper etiam fames invasit eos et ab ariditate aquae iam inter mortuos conputantur Jud. 11:10
et exiebat noctibus in vallem Bethuliae et baptizabat se in fontem aquaeJud. 12:7
antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus Job 3:24
ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est Job 14:9
quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat Job 14:11
lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes Job 14:19
levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum Job 24:18
flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquaeJob 37:10
in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur Job 38:30
pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant Ps. 32:6
dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur Ps. 58:7
salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam Ps. 69:1
ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum Ps. 69:15
videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi Ps. 77:16
ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo Ps. 78:20
circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter Ps. 88:17
abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquaePs. 104:6
aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina Ps. 105:41
torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae Ps. 124:5
mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquaePs. 147:18
laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt Ps. 148:4
aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior Pr. 9:17
aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum Cant. 8:7
una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium Wis. 17:17
numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi Sir. 18:8
ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso Sir. 24:41
non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi Sir. 25:34
omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur Sir. 40:11
quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis Sir. 50:8
ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquaeIsa. 3:1
non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes Isa. 11:9
aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit Isa. 15:6
quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae Isa. 15:9
et maerebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum et expandentes rete super faciem aquae marcescent Isa. 19:8
et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt Isa. 28:17
et comminuetur sicut conteritur lagoena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquae de fovea Isa. 30:14
iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt Isa. 33:16
tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine Isa. 35:6
non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquaeIsa. 48:21
et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquaeIsa. 58:11
sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur Isa. 64:2
duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt fontem aquae vivae ut foderent sibi cisternas cisternas dissipatas quae continere non valent aquas Jer. 2:13
numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes Jer. 18:14
haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae Jer. 47:2
de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim pessimae erunt Jer. 48:34
dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis Jer. 51:16
quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum vox eorum Jer. 51:55
SADE inundaverunt aquae super caput meum dixi perii Lam. 3:54
cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus Ezec. 21:7
quia haec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quae non habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint te aquae multae Ezec. 26:19
aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis Ezec. 31:4
et convertit me ad portam domus et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris Ezec. 47:1
et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem et ecce aquae redundantes a latere dextro Ezec. 47:2
et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari Ezec. 47:5
et ait ad me aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquaeEzec. 47:8
et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens Ezec. 47:9
et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam Ezec. 47:12
Benedicite aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:37
transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquaeOsee 10:7
et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum Joel 3:18
ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam famem in terram non famem panis neque sitim aquae sed audiendi verbum Domini Amos 8:11
circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum Jonas 2:5
et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps Mic. 1:4
et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur Nah. 2:8
numquid melior es ab Alexandria populorum quae habitat in fluminibus aqua in circuitu eius cuius divitiae mare aquae muri eius Nah. 3:8
quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare Hab. 2:14
et erit in die illa exibunt aquae vivae de Hierusalem medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum in aestate et in hieme erunt Zach. 14:8
et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos 1 Ma. 5:40
ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium 1 Ma. 5:42
et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam Mt. 10:42
quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam Mk. 9:41
et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum Mk. 14:13
accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas Lk. 8:24
et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat Lk. 22:10
erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur Jn. 3:23
qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam Jn. 4:14
in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum Jn. 5:3
qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae Jn. 7:38
ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo Eph. 5:26
et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis Apoc. 21:6
et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni Apoc. 22:1
nonne cum sitiretis petram excidi, et fluxerunt aquae in satietatem? propter aestus folia arborum vos texi. 4 Esd. 1:20
et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit pluviam impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et superaverunt in ea guttae. 4 Esd. 4:49
et qui sunt in montibus fame peribunt, et manducabunt carnes suas et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae. 4 Esd. 15:58