Haller's Concordance: AQUAEDUCTUM
- et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris 3 Ki. 18:32
- misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta aquaeductum piscinae superioris quae est in via agri Fullonis 4 Ki. 18:17
- reliqua autem sermonum Ezechiae et omnis fortitudo eius et quomodo fecerit piscinam et aquaeductum et introduxerit aquas in civitatem nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda 4 Ki. 20:20
- et transivi ad portam Fontis et ad aquaeductum Regis et non erat locus iumento cui sedebam ut transiret 2 Esd. 2:14
- porro Holofernis dum circuit per gyrum repperit quod fons qui influebat aquaeductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret incidi praecepit aquaeductum eorum Jud. 7:6