Haller's Concordance: PROXIMUS
- ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur Dt. 19:6
- sed et Tobias Ammanites proximus eius ait aedificent si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum 2 Esd. 4:3
- et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiae 2 Esd. 13:4
- propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt Jer. 6:21
- ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus Lk. 10:29
- quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones Lk. 10:36
- tunc rex ait illi: pete si quid vis amplius quam quae scripta sunt, et dabo tibi, secundum quod inventus es sapientior proximis. et proximus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis. 3 Esd. 4:42