Haller's Concordance: PRUDENTER
- videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum Gen. 40:16
- egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul 1 Ki. 18:5
- in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo 1 Ki. 18:14
- filium mulieris de filiabus Dan cuius pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro et argento et aere et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui 2 Par. 2:14
- gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit Pr. 17:8
- et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt Lk. 16:8