Haller's Concordance: PRUDENTIAE
- et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi Ex. 28:3
- magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus Ps. 147:5
- ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem Pr. 1:3
- si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae Pr. 2:3
- habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae Pr. 3:5
- fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam Pr. 5:1
- relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae Pr. 9:6
- vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae Pr. 14:7
- non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius Pr. 18:2
- qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona Pr. 19:8
- noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum Pr. 23:4
- prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo Sir. 1:4
- scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat Sir. 1:24
- et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi sanctissima verba Sir. 44:4
- cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi Isa. 40:14