Haller's Concordance: PRUDENTIAM
- dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris 3 Ki. 4:29
- det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui 1 Par. 22:12
- cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam Job 26:3
- expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus Job 32:11
- ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam Pr. 2:2
- audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam Pr. 4:1
- posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei Pr. 4:5
- principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam Pr. 4:7
- dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam Pr. 7:4
- posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento Pr. 16:16
- dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus Eccl. 1:17
- audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam Bar. 3:9
- filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius Bar. 3:23
- numquid non in die illa dicit Dominus perdam sapientes de Idumea et prudentiam de monte Esau Abd. 1:8
- et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam Lk. 1:17
- scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo 1 Cor. 1:19
- prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi Eph. 3:4
- ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant Tit. 2:4