cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit Gen. 24:11
ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquamGen. 24:13
cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant Gen. 24:19
effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit Gen. 24:20
et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo Gen. 24:32
ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua Gen. 24:43
dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere Gen. 24:45
foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam Gen. 26:19
ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquamGen. 26:32
miseruntque in cisternam quae non habebat aquamGen. 37:24
et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum Gen. 43:24
responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus Ex. 2:19
quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem Ex. 4:9
haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem Ex. 7:17
pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis Ex. 7:18
feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem Ex. 7:20
et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Aegypti Ex. 7:21
foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis Ex. 7:24
tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquamEx. 15:22
qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum Ex. 17:2
fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decem Ex. 34:28
adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam Num. 5:17
colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israhel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est Num. 19:9
quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum Num. 20:5
tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius Num. 20:8
congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere Num. 20:10
ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquamNum. 21:16
cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis Dt. 2:6
alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum Dt. 2:28
quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens Dt. 9:9
et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis Dt. 9:18
absque esu dumtaxat sanguinis quod super terram quasi aquam effundes Dt. 12:16
hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed effundas in terram quasi aquamDt. 15:23
aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum Judg. 5:25
et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in Masphat 1 Ki. 7:6
cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est videns 1 Ki. 9:11
et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam1 Ki. 30:11
sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus 1 Ki. 30:12
inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino 2 Ki. 23:16
responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto 3 Ki. 13:8
sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venisti 3 Ki. 13:9
qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem nec bibam aquam in loco isto 3 Ki. 13:16
quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua ieris 3 Ki. 13:17
qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum 3 Ki. 13:18
et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam3 Ki. 13:19
et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum 3 Ki. 13:22
cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens 3 Ki. 18:38
et ait Iosaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israhel est hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliae 4 Ki. 3:11
accidit autem ut cum unus materiem succidisset caderet ferrum securis in aquam exclamavitque ille et ait eheu eheu eheu domine mi et hoc ipsum mutuo acceperam 4 Ki. 6:5
at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum 4 Ki. 6:22
desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta 1 Par. 11:17
tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino 1 Par. 11:18
dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi 1 Par. 11:19
et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant 1 Esd. 10:6
panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis 2 Esd. 9:15
et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti 2 Esd. 9:20
erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocilandum potius quam ad potandum Jud. 7:7
aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem Job 22:7
quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquamJob 34:7
inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium Ps. 66:12
effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret Ps. 79:3
in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper Ps. 81:7
et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos Ps. 106:32
bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui Pr. 5:15
qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit Pr. 17:14
si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere Pr. 25:21
et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus Wis. 5:10
transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam Wis. 10:18
qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate Wis. 11:8
sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt Wis. 13:2
cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam Wis. 18:5
adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam Sir. 15:17
quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis Sir. 24:19
viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur Sir. 40:16
Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum Sir. 48:19
occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti Isa. 21:14
et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis Isa. 22:11
et dabit vobis Dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum Isa. 30:20
nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae Isa. 36:16
ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum Isa. 37:25
faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud et operatus est in brachio fortitudinis suae esuriet et deficiet non bibet aquam et lassescet Isa. 44:12
non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae Isa. 48:21
numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati Isa. 51:10
et nunc quid tibi vis in via Aegypti ut bibas aquam turbidam et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis Jer. 2:18
sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga Jer. 6:7
quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino Jer. 8:14
quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei Jer. 9:1
idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego cibabo eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis Jer. 9:15
haec dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud Jer. 13:1
maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua Jer. 14:3
AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus Lam. 1:16
et aquam in mensura bibes sextam partem hin a tempore usque ad tempus bibes illud Ezec. 4:11
et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent Ezec. 4:16
fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe Ezec. 12:18
et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea Ezec. 12:19
mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis Ezec. 19:10
et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquamEzec. 24:3
nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis Ezec. 34:18
et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos Ezec. 36:25
cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos Ezec. 47:3
rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genua Ezec. 47:4
et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari Ezec. 47:5
facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam Osee 5:10
et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam ut biberent aquam et non sunt satiatae et non redistis ad me dicit Dominus Amos 4:8
et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant Jonas 3:7
aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem Nah. 3:14
et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar 1 Ma. 9:33
et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor 1 Ma. 11:67
cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam 2 Ma. 1:20
sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est alternis autem uti delectabile ita legentibus si semper exactus sit sermo non erit gratus hic ergo erit consummatus 2 Ma. 15:40
at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum Mt. 14:29
Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquamMt. 17:15
et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit Lk. 7:44
ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus Jn. 2:9
venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere Jn. 4:7
respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam Jn. 4:10
dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam Jn. 4:11
dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire Jn. 4:15
venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum Jn. 4:46
deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus Jn. 13:5
et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari Acts 8:36
et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum Acts 8:38
numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos Acts 10:47
noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates 1 Tim. 5:23
numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquamJas. 3:11
numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquamJas. 3:12
qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam1 Pet. 3:20
latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo 2 Pet. 3:5
hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas 1 Jn. 5:6
et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine Apoc. 12:15
et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis Apoc. 16:12
et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis Apoc. 22:17
et hospitatus illic, non gustavit panem nec aquam bibit, lugens super iniquitates multitudinis. 3 Esd. 9:2
neque nubem neque tonitruum neque coruscationem, neque ventum neque aquam neque aerem, neque tenebras neque sero neque mane, 4 Esd. 7:40
qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super aquam verbo suo, 4 Esd. 16:59