Haller's Concordance: PRUDENTIUM
- quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis Pr. 14:6
- in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te Sir. 6:35
- rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium Sir. 10:3
- labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur Sir. 21:28
- ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur Isa. 29:14
- scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo 1 Cor. 1:19