Haller's Concordance: PTOLOMEUS
- et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi 1 Ma. 1:19
- et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum 1 Ma. 10:55
- et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et Cleopatra filia eius et venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo 1 Ma. 10:57
- cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus 1 Ma. 11:3
- rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala 1 Ma. 11:8
- et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata capiti suo Aegypti et Asiae 1 Ma. 11:13
- Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius 1 Ma. 11:14
- et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum 1 Ma. 11:15
- et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est 1 Ma. 11:16
- et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra 1 Ma. 11:18
- et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum 1 Ma. 16:11
- et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius 1 Ma. 16:16
- et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa 1 Ma. 16:18
- itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit et a sententia deduxit 2 Ma. 4:46
- nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis 2 Ma. 10:12