Haller's Concordance: PUBLICANI
- si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt Mt. 5:46
- et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius Mt. 9:10
- quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei Mt. 21:31
- venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei Mt. 21:32
- et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum Mk. 2:15
- venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus Lk. 3:12
- et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis Lk. 7:29
- erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum Lk. 15:1