Haller's Concordance: PUER
- crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius Gen. 21:8
- dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos Gen. 22:5
- quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum Gen. 24:52
- initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum Gen. 24:54
- et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo Gen. 37:2
- et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo Gen. 37:30
- erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia Gen. 41:12
- et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum Gen. 44:20
- suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur Gen. 44:22
- igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat Gen. 44:30
- manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis Gen. 44:33
- loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo Ex. 33:11
- cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris Num. 11:27
- sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer tuus Judg. 7:10
- et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus tuae et securior ad hostium castra descendes descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigiliae Judg. 7:11
- dixitque Ietther primogenito suo surge et interfice eos qui non eduxit gladium timebat enim quia adhuc puer erat Judg. 8:20
- sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suae Judg. 13:7
- cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit Judg. 13:12
- peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson crevitque puer et benedixit ei Dominus Judg. 13:24
- iamque aderant iuxta Iebus et dies mutabatur in noctem dixitque puer ad dominum suum veni obsecro declinemus ad urbem Iebuseorum et maneamus in ea Judg. 19:11
- et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus 1 Ki. 1:24
- et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis 1 Ki. 2:11
- neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua 1 Ki. 2:13
- etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam 1 Ki. 2:15
- Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo 1 Ki. 2:18
- visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum 1 Ki. 2:21
- puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo quam hominibus 1 Ki. 2:26
- puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta 1 Ki. 3:1
- rursum puer respondit Sauli et ait ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet nobis viam nostram 1 Ki. 9:8
- et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua 1 Ki. 17:33
- et ait rex interroga tu cuius filius sit iste puer 1 Ki. 17:56
- cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum David et puer parvulus cum eo 1 Ki. 20:35
- et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum 1 Ki. 20:36
- venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te 1 Ki. 20:37
- clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum 1 Ki. 20:38
- cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius 1 Ki. 20:41
- dixit itaque ei David cuius es tu vel unde quo pergis qui ait ei puer aegyptius ego sum servus viri amalechitae dereliquit autem me dominus meus quia aegrotare coepi nudius tertius 1 Ki. 30:13
- accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget 2 Ki. 12:18
- cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est 2 Ki. 12:19
- fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis 2 Ki. 13:34
- cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum massis palatarum et utribus vini 2 Ki. 16:1
- vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum 2 Ki. 17:18
- dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum 2 Ki. 18:32
- cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Iordanem ante regem 2 Ki. 19:17
- et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum 3 Ki. 3:7
- fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum eo ut ingrederetur Aegyptum erat autem Adad puer parvulus 3 Ki. 11:17
- tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer 3 Ki. 14:12
- surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est 3 Ki. 14:17
- crevit autem puer et cum esset quaedam dies et egressus isset ad patrem suum ad messores 4 Ki. 4:18
- Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens non surrexit puer 4 Ki. 4:31
- ingressus est ergo Heliseus domum et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius 4 Ki. 4:32
- at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies aperuitque oculos 4 Ki. 4:35
- dixitque Giezi puer viri Dei pepercit dominus meus Naaman Syro isti ut non acciperet ab eo quae adtulit vivit Dominus quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid 4 Ki. 5:20
- abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad 4 Ki. 9:4
- Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius principes viginti duo 1 Par. 12:28
- et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas 1 Par. 22:5
- octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer coepit quaerere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam coeperat mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus 2 Par. 34:3
- nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem Ps. 37:25
- ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius Pr. 20:11
- virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam Pr. 29:15
- melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum Eccl. 4:13
- vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt Eccl. 10:16
- puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam Wis. 8:19
- et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te Sir. 52:10
- ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum Sir. 52:11
- et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem Isa. 3:5
- quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum Isa. 7:16
- quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum Isa. 8:4
- et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos Isa. 10:19
- habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos Isa. 11:6
- non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit Isa. 65:20
- et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum Jer. 1:6
- et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris Jer. 1:7
- maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum Jer. 20:15
- si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus Jer. 31:20
- SEN iacuerunt in terra foris puer et senex virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio interfecisti in die furoris tui percussisti nec misertus es Lam. 2:21
- sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum Osee 11:1
- post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema 1 Ma. 11:54
- qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer Mt. 2:9
- et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur Mt. 8:6
- et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus Mt. 8:8
- et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa Mt. 8:13
- ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit Mt. 12:18
- et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora Mt. 17:18
- et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo Lk. 1:66
- et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius Lk. 1:76
- puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel Lk. 1:80
- puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo Lk. 2:40
- consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius Lk. 2:43
- propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus Lk. 7:7
- amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud Lk. 18:17
- est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos Jn. 6:9