Haller's Concordance: PUERORUM
- erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini 1 Ki. 2:17
- et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis 1 Ki. 21:5
- ceperuntque filii Israhel de fratribus suis ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et infinitam praedam pertuleruntque eam in Samariam 2 Par. 28:8
- ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae tibi omnium carior est terra Wis. 12:7
- sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens Bar. 2:20
- et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniae et statuisti verba tua quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo Bar. 2:24
- qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt Bar. 4:16
- et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio: et sicut videris, facies cum servis tuis. Dan. 1:13
- at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum Mk. 7:28
- et nunc quid dicemus, Domine, habentes haec? transgressi enim sumus praecepta tua, quae dedisti in manus puerorum tuorum prophetarum 3 Esd. 8:83