Haller's Concordance: PUGNABAT
- venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in Raphidim Ex. 17:8
- transivit cum omni Israhel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam Josu. 10:29
- universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque vastavit Dominus enim Deus Israhel pugnabat pro eo Josu. 10:42
- accedensque Abimelech iuxta turrem pugnabat fortiter et adpropinquans ostio ignem subponere nitebatur Judg. 9:52
- vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse Judg. 12:4
- at Saul confirmato regno super Israhel pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat 1 Ki. 14:47
- igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon et expugnabat urbem regiam 2 Ki. 12:26
- porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam 3 Ki. 20:1
- rex autem Syriae pugnabat contra Israhel consiliumque iniit cum servis suis dicens in loco illo et illo ponamus insidias 4 Ki. 6:8
- tunc ascendit Azahel rex Syriae et pugnabat contra Geth cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem 4 Ki. 12:17
- et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et contra omnes civitates Iuda quae reliquae erant contra Lachis et contra Azeca haec enim supererant de civitatibus Iuda urbes munitae Jer. 34:7
- et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius Apoc. 12:7