Haller's Concordance: PUGNABIT
- Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis Ex. 14:14
- Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis Dt. 1:30
- ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis Dt. 3:22
- unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est Josu. 23:10
- et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis 1 Ki. 8:20
- pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia 2 Par. 15:6
- in loco quocumque audieritis clangorem tubae illuc concurrite ad nos Deus noster pugnabit pro nobis 2 Esd. 4:20
- acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos Wis. 5:21
- adversus inimicum tuum pugnabit Sir. 29:17
- et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim non aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim Isa. 11:13
- et concurrere faciam Aegyptios adversum Aegyptios et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum civitas adversus civitatem regnum adversus regnum Isa. 19:2
- Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus regem Aquilonis, et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius. Dan. 11:11
- sed et Iudas pugnabit adversus Hierusalem et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu aurum et argentum et vestes multae satis Zach. 14:14