Haller's Concordance: PUGNARENT
- congregati sunt pariter ut pugnarent contra Iosue et Israhel uno animo eademque sententia Josu. 9:2
- conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent contra Israhel Josu. 11:5
- Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israhel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut praeceperat Dominus Mosi Josu. 11:20
- placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum filii Israhel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum Josu. 22:33
- et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans Iordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos Josu. 24:8
- universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et steterunt in terminis 4 Ki. 3:21
- post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammanitis ad Iosaphat ut pugnarent contra eum 2 Par. 20:1
- cumque coepissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi sunt 2 Par. 20:22
- et congregati omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias 2 Esd. 4:8
- Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum. Esther 11:7
- tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta 1 Ma. 4:41