Haller's Concordance: PULCHERRIMA
- puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur Gen. 24:16
- forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam et supellex varia ad ornanda colla congeritur Judg. 5:30
- in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima Pr. 24:4
- qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos Cant. 5:9
- quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum Cant. 6:1
- Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius: et esca universorum in ea. subter eam habitabant animalia, et bestiae, et in ramis eius conversabantur volucres caeli: et ex ea vescebatur omnis caro. Dan. 4:12
- argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra Joel 3:5