Haller's Concordance: PULCHRAE
- videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant Gen. 6:2
- de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus Gen. 41:2
- septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt Gen. 41:26
- Cumque percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius multae pulchrae virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur Eunucho; Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum. Esther 2:8
- viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae Pr. 3:17
- pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia Cant. 1:10
- quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata Cant. 4:10
- ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei Sir. 24:24
- in auribus meis sunt haec Domini exercituum nisi domus multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore Isa. 5:9
- in die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti Amos 8:13