Haller's Concordance: PULCHRITUDINEM
- qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem Gen. 26:7
- devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem Gen. 41:7
- quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat Gen. 41:24
- cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret Jud. 10:4
- qui cum vidissent eam stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius Jud. 10:7
- et cum audissent viri verba eius considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem eius nimis Jud. 10:14
- ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde. Esther 1:11
- devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors Job 18:13
- unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius Ps. 27:4
- qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei Ps. 83:12
- non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius Pr. 6:25
- pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor Sir. 43:20
- ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo Jer. 49:19
- ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo Jer. 50:44
- filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum ipsi conpleverunt pulchritudinem tuam Ezec. 27:11
- idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent decorem tuum Ezec. 28:7
- Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob Osee 10:11
- et nunc videns Altissimus, quoniam ex animo contristatus es et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem gloriae eius et pulchritudinem decoris eius. 4 Esd. 10:50