Haller's Concordance: PULMENTUM
- coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus Gen. 25:29
- fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar Gen. 27:4
- dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit Gen. 27:17
- cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius 2 Ki. 13:5
- misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum 2 Ki. 13:7
- et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum 4 Ki. 4:38
- medium eius conbusit igni et de medio eius carnes comedit coxit pulmentum et saturatus est et calefactus est et dixit va calefactus sum vidi focum Isa. 44:16
- Erat autem Habacuc propheta in Iudaea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus. Dan. 14:32
- si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum numquid sanctificabitur respondentes autem sacerdotes dixerunt non Agg. 2:12