Haller's Concordance: PUPILLI
- et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli Ex. 22:24
- non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum Dt. 24:17
- si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae Dt. 24:21
- maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen Dt. 27:19
- sint filii eius pupilli et uxor eius vidua Ps. 109:9
- non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus Sir. 35:17
- incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt Jer. 5:28
- pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae Lam. 5:3
- Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli Osee 14:3