Haller's Concordance: PUPILLO
- viduae et pupillo non nocebitis Ex. 22:22
- facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum Dt. 10:18
- si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac viduae Dt. 24:20
- quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae ut comedant intra portas tuas et saturentur Dt. 26:12
- loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii Dt. 26:13
- vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor Ps. 10:14
- iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite Ps. 82:3
- discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam Isa. 1:17
- principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos Isa. 1:23
- advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismet ipsis Jer. 7:6
- viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere, nudum vesti, 4 Esd. 2:20