Haller's Concordance: PUPILLUM
- quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum Dt. 24:19
- super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum Job 6:27
- quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor Job 29:12
- si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem Job 31:21
- ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra Ps. 10:18
- Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret Ps. 146:9
- haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto Jer. 22:3
- patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te Ezec. 22:7
- et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo Zach. 7:10