Haller's Concordance: PURIFICATI
- reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum Lev. 14:29
- ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est Num. 8:22
- et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis Num. 31:24
- purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi 1 Esd. 6:20
- et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas Jud. 16:22
- Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt 2 Ma. 12:38