Haller's Concordance: PUSILLUM
- venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane 1 Ki. 25:36
- et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillae suae et iussit ut mitteret illud in peram suam Jud. 13:11
- non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus Wis. 6:8
- et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat Wis. 15:8
- et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu Mt. 26:39
- et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit Mt. 26:73
- et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia Mk. 1:19
- et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant Mk. 6:31
- at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es Mk. 14:70
- ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas Lk. 5:3
- et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum Lk. 22:58
- qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim Acts 27:28
- quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra et iustitia regnabit in nos. 4 Esd. 16:53