Haller's Concordance: PUTASNE
- cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet Gen. 17:17
- et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan 2 Ki. 9:1
- putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam Tob. 10:2
- putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea Job 14:14
- in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi Job 17:16
- putasne Deus e vicino ego sum dicit Dominus et non Deus de longe Jer. 23:23
- mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis Jer. 37:17
- et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti faciant abominationes magnas quas domus Israhel facit hic ut procul recedam a sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes maiores Ezec. 8:6
- et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista et dixi Domine Deus tu nosti Ezec. 37:3
- Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius? Dan. 2:26
- appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus? Dan. 6:20
- et dixit Dominus putasne bene irasceris tu Jonas 4:4
- et dixit Dominus ad Ionam putasne bene irasceris tu super hederam et dixit bene irascor ego usque ad mortem Jonas 4:9
- adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis Acts 8:30