Haller's Concordance: PUTAVERUNT
- putaverunt enim solito eos more cedere qui fugam arte simulantes iniere consilium ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent Judg. 20:32
- quod cum cernerent filii Israhel in ipso certamine positi putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius sequebantur caesis de exercitu eorum triginta viris Judg. 20:39
- sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt Wis. 13:2
- quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator haec omnia constituit Wis. 13:3
- qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici Amos 6:5
- at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt Mk. 6:49
- dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret Jn. 11:13