Haller's Concordance: PUTEI
- sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam Gen. 26:20
- morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent Gen. 29:3
- qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges Gen. 29:8
- tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas et sic res latuit 2 Ki. 17:19
- bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui Pr. 5:15
- in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum Sir. 50:3
- et quintus angelus tuba cecinit et vidi stellam de caelo cecidisse in terram et data est illi clavis putei abyssi Apoc. 9:1
- et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnae et obscuratus est sol et aer de fumo putei Apoc. 9:2