Haller's Concordance: PUTEUS
- quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur Gen. 29:10
- ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam Num. 21:16
- tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant Num. 21:17
- puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana Num. 21:18
- ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum Ps. 69:15
- fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena Pr. 23:27
- fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano Cant. 4:15
- nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus 2 Ma. 1:19
- dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam Jn. 4:11