Haller's Concordance: PUTREDO
- qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea Job 13:28
- quanto magis homo putredo et filius hominis vermis Job 25:6
- mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit Pr. 12:4
- vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia Pr. 14:30
- et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius Sir. 19:3
- et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda Osee 5:12
- et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit Joel 2:20
- audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum Hab. 3:16