Haller's Concordance: QUADRINGENTIS
- vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias Gen. 11:15
- et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias Gen. 11:17
- dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis Gen. 15:13
- domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum Gen. 23:15
- reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris Gen. 32:6
- Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis 4 Ki. 14:13
- porro Amasiam regem Iuda filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis 2 Par. 25:23
- exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis 2 Ma. 12:33
- locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis Acts 7:6
- revelabitur enim Filius meus Iesus cum his qui cum eo, et iucundabit qui relicti sunt annis quadringentis. 4 Esd. 7:28