Haller's Concordance: QUAERAT
- ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quaerat a mortuis veritatem Dt. 18:11
- etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat Dt. 22:2
- et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et pacificas victimas super eo inponeremus ipse quaerat et iudicet Josu. 22:23
- et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus 1 Ki. 26:20
- cumque legisset rex Israhel litteras scidit vestimenta sua et ait numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me 4 Ki. 5:7
- respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam Ps. 142:4
- indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo Mic. 6:8
- qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum Mt. 2:13
- nemo quod suum est quaerat sed quod alterius 1 Cor. 10:24