Haller's Concordance: QUAERE
- quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam Dt. 13:14
- perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas qui cum transissent per montem Ephraim 1 Ki. 9:3
- dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Iosaphat ad regem Israhel quaere oro te hodie sermonem Domini 3 Ki. 22:5
- recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam Ps. 34:14
- erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus Ps. 119:176
- et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat Acts 9:11