Haller's Concordance: QUAEREBANT
- dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam Ex. 4:19
- cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier transierunt gustata paululum aqua at hii qui quaerebant cum non repperissent reversi sunt Hierusalem 2 Ki. 17:20
- Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo. Dan. 6:4
- qui autem erant robustissimi exierunt et quaerebant ire et discurrere per omnem terram et dixit ite perambulate terram et perambulaverunt terram Zach. 6:7
- et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis 1 Ma. 4:5
- et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium 1 Ma. 6:18
- ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia quaerebant eum perdere 1 Ma. 16:22
- dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri Mt. 2:20
- principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent Mt. 26:59
- quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius Mk. 11:18
- et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt Mk. 12:12
- erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent Mk. 14:1
- summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant Mk. 14:55
- et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum Lk. 5:18
- et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes Lk. 6:19
- et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo Lk. 11:16
- et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere Lk. 19:47
- et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam Lk. 20:19
- et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem Lk. 22:2
- propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo Jn. 5:18
- post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere Jn. 7:1
- Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille Jn. 7:11
- quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius Jn. 7:30
- quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum Jn. 10:39
- dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc Jn. 11:8
- quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum Jn. 11:56
- et fiducialiter agens in nomine Domini loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum Acts 9:29
- zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum Acts 17:5