Haller's Concordance: QUAERENTES
- illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos Josu. 2:22
- filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper Ps. 4:2
- et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine Ps. 9:10
- comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum Ps. 22:26
- et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur Ps. 38:12
- confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi Ps. 40:14
- insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi Ps. 71:24
- leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi Ps. 104:21
- sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire Wis. 13:6
- et commovebuntur a mari usque ad mare et ab aquilone usque ad orientem circumibunt quaerentes verbum Domini et non invenient Amos 8:12
- tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertum 1 Ma. 2:29
- adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei Mt. 12:46
- dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te Mt. 12:47
- et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant Mt. 21:46
- et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum Mk. 8:11
- insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum Lk. 11:54
- cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum Jn. 6:24
- ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti Rom. 10:3
- quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit Gal. 2:17
- nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis 1 Th. 2:6
- et manducaverunt filii Israhel qui erant ex captivitate, omnes qui recesserant ab omnibus execrationibus gentium terrae quaerentes Dominum, 3 Esd. 7:13