Haller's Concordance: QUAERERE
- dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius quo abistis qui responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem 1 Ki. 10:14
- et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eius 1 Ki. 27:1
- dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quaerere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere 4 Ki. 2:16
- et ait rex Israhel ad Iosaphat est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Iembla dixitque Iosaphat ne loquaris rex hoc modo 2 Par. 18:7
- octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer coepit quaerere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam coeperat mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus 2 Par. 34:3
- et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea Eccl. 1:13
- quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit Eccl. 6:12
- noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris Sir. 7:4
- noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua Sir. 7:6
- et tu quaeris tibi grandia noli quaerere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris Jer. 45:5
- et viros iugiter constituent lustrantes terram qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae ut emundent eam post menses autem septem quaerere incipient Ezec. 39:14
- et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis Amos 5:5
- quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit Mt. 18:12
- et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli Lk. 12:29
- venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat Lk. 19:10
- et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset Lk. 22:23
- quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum Acts 17:27
- alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem 1 Cor. 7:27
- finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus, inter calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra. 4 Esd. 6:10