Haller's Concordance: QUAERERET
- invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret Gen. 37:15
- inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait Lev. 10:16
- cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum Num. 24:1
- parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret et quaereret occasionem contra Philisthim eo enim tempore Philisthim dominabantur Israheli Judg. 14:4
- et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius porro David erat in deserto Ziph in silva 1 Ki. 23:15
- et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israhel ut quaereret David in deserto Ziph 1 Ki. 26:2
- et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret eum 1 Ki. 27:4
- fecit autem malum et non praeparavit cor suum ut quaereret Dominum 2 Par. 12:14
- ac praecepit Iudae ut quaereret Dominum Deum patrum suorum et faceret legem et universa mandata 2 Par. 14:4
- et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et contristati sunt adflictione magna quod venisset homo qui quaereret prosperitatem filiorum Israhel 2 Esd. 2:10
- profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum Acts 11:25