Haller's Concordance: QUAERITIS
- dixit autem ad eos Heliseus non est haec via nec ista est civitas sequimini me et ostendam vobis virum quem quaeritis duxit ergo eos in Samariam 4 Ki. 6:19
- videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra Ps. 69:32
- dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite Isa. 21:12
- audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis Isa. 51:1
- ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum Mal. 3:1
- respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis Mt. 28:5
- qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum Mk. 16:6
- cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis Lk. 24:5
- conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas Jn. 1:38
- quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis Jn. 5:44
- respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis Jn. 6:26
- quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere Jn. 7:20
- scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis Jn. 8:37
- nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit Jn. 8:40
- cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me Jn. 16:19
- Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis Jn. 18:4
- iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum Jn. 18:7
- respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire Jn. 18:8
- descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis Acts 10:21
- si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia poterit absolvi Acts 19:39
- an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis 2 Cor. 13:3