Haller's Concordance: QUAERO
- at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges Gen. 37:16
- non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me Jn. 5:30
- ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat Jn. 8:50
- ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis 2 Cor. 12:14
- modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem Gal. 1:10
- non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram Phil. 4:17