Haller's Concordance: QUAERUNT
- nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum 1 Ki. 25:26
- et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram 2 Ki. 14:7
- at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eam 3 Ki. 19:10
- et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eam 3 Ki. 19:14
- erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quaerunt eum in bonitate et imperium eius et fortitudo eius et furor super omnes qui derelinquunt eum 1 Esd. 8:22
- confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi Ps. 35:4
- gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum Ps. 40:16
- ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae Ps. 63:9
- non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel Ps. 69:6
- confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam Ps. 70:2
- gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum Ps. 70:4
- confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi Ps. 71:13
- viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius Pr. 29:10
- clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam Wis. 6:13
- egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos Isa. 41:17
- me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt Isa. 58:2
- onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non deficient in menstruis eius invenient eam Jer. 2:24
- propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth qui quaerunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris Jer. 11:21
- et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in angustia in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum Jer. 19:9
- iuravit ergo rex Sedecias Hieremiae clam dicens vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu virorum istorum qui quaerunt animam tuam Jer. 38:16
- sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus 2 Ma. 2:28
- et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te Mk. 1:37
- et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te Mk. 3:32
- haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis Lk. 12:30
- contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt Lk. 13:24
- dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere Jn. 7:25
- Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te Acts 10:19
- Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam Rom. 11:3
- quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt 1 Cor. 1:22
- omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu Phil. 2:21
- et quae circa illum quidem conscripta sunt in pristinis temporibus, de eis qui peccaverunt quique inreligiosi fuerunt in Dominum prae omnem gentem et regnum et qui non quaerunt ipsum et verba Domini super Israhel. 3 Esd. 1:24