Haller's Concordance: QUAESIERUNT
- et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum et non est inventus 1 Ki. 10:21
- quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem 3 Ki. 1:3
- omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum 2 Par. 15:15
- hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio 1 Esd. 2:62
- hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio 2 Esd. 7:64
- quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper Ps. 54:3
- longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt Ps. 119:155
- quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non vocabat nomen meum Isa. 65:1
- et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt Jer. 8:2
- quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est Jer. 10:21
- COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam Lam. 1:19
- vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quaesierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant Ezec. 34:8
- et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his Osee 7:10
- et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum Soph. 1:6
- et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim 1 Ma. 12:53