Haller's Concordance: ARAM
- filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram Gen. 10:22
- filii Aram Us et Hul et Gether et Mes Gen. 10:23
- cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram Num. 23:2
- adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel Num. 23:7
- nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quae est patris tui et nemus quod circa aram est succide Judg. 6:25
- cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum super altare quod tunc aedificatum erat Judg. 6:28
- et dixerunt ad Ioas produc filium tuum ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus Judg. 6:30
- quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius eius est moriatur antequam lux crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram eius Judg. 6:31
- Esrom genuit Aram Aram genuit Aminadab Ruth 4:19
- et posuit aram Baal in templo Baal quod aedificaverat in Samaria 3 Ki. 16:32
- filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch 1 Par. 1:17
- cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad 1 Par. 2:23
- porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram 1 Par. 7:34
- dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio Wis. 9:8
- in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano Sir. 50:13
- et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri Bar. 1:10
- et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra altare 1 Ma. 1:62
- et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis 1 Ma. 2:23
- et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram 1 Ma. 2:24
- sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit 1 Ma. 2:25
- et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est 2 Ma. 13:8
- Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram Mt. 1:3
- Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon Mt. 1:4
- qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae Lk. 3:33
- praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis Acts 17:23