Haller's Concordance: QUAESIVI
- parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex electi exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quaesivi valde enim erat adtenuatus populus 2 Esd. 5:18
- quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me Ps. 34:4
- et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus Ps. 37:36
- et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi Ps. 119:45
- tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi Ps. 119:94
- in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni Cant. 3:1
- surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni Cant. 3:2
- pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi Cant. 5:6
- hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formae illius Wis. 8:2
- et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor Sir. 24:11
- cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam palam in oratione mea Sir. 51:18
- ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum Isa. 38:10
- circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi Isa. 63:5
- et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni Ezec. 22:30
- ego autem quaesivi videre regionem vel locum, unde sculptus esset mons, et non potui. 4 Esd. 13:7