Haller's Concordance: QUAESIVIT
- sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit Dominus 1 Ki. 13:14
- aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum sed magis in medicorum arte confisus est 2 Par. 16:12
- Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum, sed quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Esther 2:15
- tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram Ps. 27:8
- Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo Ps. 86:14
- deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum Pr. 31:13
- quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos Eccl. 12:10
- et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos Sir. 47:31
- cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis Isa. 1:12
- requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea Isa. 34:16
- et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum Jer. 26:21
- paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit enim me occidere 1 Ma. 11:10
- et siluit terra Iuda omnibus diebus Simonis et quaesivit bona genti suae et placuit illis potestas eius et gloria eius omnibus diebus 1 Ma. 14:4
- sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit 2 Tim. 1:17