Haller's Concordance: QUAESTIONES
- si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse Acts 18:15
- quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere Acts 25:19
- maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias Acts 26:3
- neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide 1 Tim. 1:4
- superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae 1 Tim. 6:4
- stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites 2 Tim. 2:23
- stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae Tit. 3:9