Haller's Concordance: ARAN
- vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran Gen. 11:26
- hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth Gen. 11:27
- mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum Gen. 11:28
- duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae Gen. 11:29
- tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi Gen. 11:31
- habuit autem filios Disan Hus et Aran Gen. 36:28
- numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar 4 Ki. 19:12
- filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran 1 Par. 1:42
- nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia 1 Par. 2:25
- filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan 1 Par. 23:9
- numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar Isa. 37:12
- Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad venditores tui Ezec. 27:23