Haller's Concordance: QUALITER
- in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum Jud. 6:12
- mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu 1 Ma. 4:9
- patienter sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter te et semen tuum torquebit 2 Ma. 7:17
- dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa conpegi 2 Ma. 7:22
- et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis Mk. 5:16
- cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis Lk. 12:11
- non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset Lk. 24:6
- qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim Acts 20:18
- sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos 1 Th. 2:11
- in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te Apoc. 3:3